Dies irae

3812

Autor: Tommaso da Celano la

Skrýt akordy
1.  Dies iræ!   dies illa
Solvet sæclum   in favilla:
Teste David   cum Sibylla!
2.  Quantus tremor   est futurus,
Quando iudex   est venturus,
Cuncta stricte   discussurus!
3.  Tuba, mirum   spargens sonum
Per sepulchra   regionum,
Coget omnes   ante thronum.
4.  Mors stupebit,   et natura,
Cum resurget   creatura,
Iudicanti responsura.
5.  Liber scriptus   proferetur,
In quo   totum continetur,
Unde mundus   iudicetur.
6.  Iudex ergo   cum sedebit,
Quidquid latet,   apparebit:
Nil inultum   remanebit.
7.  Quid sum   miser tunc   dicturus?
Quem patronum   rogaturus,
Cum vix   iustus sit   securus?
8.  Rex tremendæ   maiestatis,
Qui salvandos   salvas gratis,
Salva me,   fons pietatis.
9.  Recordare, Iesu   pie,
Quod sum   causa tuæ   viæ:
Ne me   perdas illa   die.
10.  Quærens me,   sedisti lassus:
Redemisti Crucem   passus:
Tantus labor   non sit   cassus.
11.  Iuste iudex   ultionis,
Donum fac   remissionis
Ante diem   rationis.
12.  Ingemisco, tamquam   reus:
Culpa rubet   vultus meus:
Supplicanti parce,   Deus.
13.  Qui Mariam   absolvisti,
Et latronem   exaudisti,
Mihi quoque   spem dedisti.
14.  Preces meæ   non sunt   dignæ:
Sed tu   bonus fac   benigne,
Ne perenni   cremer igne.
15.  Inter oves   locum præsta,
Et ab   hædis me   sequestra,
Statuens in   parte dextra.
16.  Confutatis maledictis,
Flammis acribus   addictis:
Voca me   cum benedictis.
17.  Oro supplex   et acclinis,
Cor contritum   quasi cinis:
Gere curam   mei finis.
18.  Lacrimosa dies   illa,
qua resurget   ex favilla
19.  iudicandus homo   reus.
Huic ergo   parce, Deus:
20.  Pie Jesu   Domine,
dona eis   requiem. Amen.
Zpěvník ProScholy.cz 2025